- PYRRHA
- I.PYRRHACariae civitas iuxta Myrtoum pelagus, et insul. circa Maeotim, quam pontus abstulit. Plin. l. 2. c. 92. Item urbs Ioniae, ad Maeandri ostia Ptolemaeo, nunc Demonage, teste Moletiô. Est et Liguriae vicus, item Phocidis, Magnesiae, et Lyciae. Item oppid. Lesbi, cum momte, a Mitylene 80. stad. a Mania 100. in ora Occidentali, Eresso proximum.II.PYRRHAEpimetheifilia, quae fratris filio Deucalioni nuptum data est, a qua Thessalia Pyrrha dicta, ut scribit Rhianus, Poeta Graecus. Haec post diluvium una cum marito, iactis post terga lapidibus, humanum genus reparâsse fertur. Iuvenalis, Sat. 1. v. 84.Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas.Horat. l. 1. Od. 2. v. 5.Terruit gentes, grave ne rediretSaeculum Pyrrhae nova monstra questae. Vide Deucalion.III.PYRRHAnomen Achillis, quô appellatus est, cum in aula Lycomedis virgineô habitu indutus lateret, a flavis eius capillis: notus enim ex Homero ξανθὸς Α᾿χιλλεὺς. Higinus, c. 96. Virgines Lycomedis Pyrrham nominârunt, quoniam capillis flavis fuit. Quam in rem vide egregiae lectionis virum Andr. Tiraquellum ad 3. Legem Connubialem, p. 122. ubi aliorum, qui paria fecerint, exempla plura affert; adde Casp. Barthium, Animadversion. ad Stat. Achilleid. l. 1. v. 325. et 611. nec non M. Ant. Delrium, Comm. in Senecam Tragic. Atque hinc Tiberii iocularis quaestio Grammaticis obiecta solvitur, de qua vide Suetonium, c. 70.IV.PYRRHAoppid. Euboeae. Plin. l. 4. c. 12. Melae. l. 2. c. 7.V.PYRRHApromontor, Phthiotidis, ad Sinum Maliacum, ante quod duae Insulae Pyrrha et Deucalion. Strab.In Pyrrha regione aqua Amphrysi feminas steriles facit, Plin. l. 31. c. 2. Pyrrhe vero Plin. l. 5. c. 31. Insul. parva est Cariae seu Doridis, in Sinu Caramico.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.